- MAXIMILIANUS Sfortia
- MAXIMILIANUS SfortiaDux Mediolani, praeteritô saeculô celebris fuit. Origo familiae, a Franciso Sfortia, qui humili ortus stirpe, e gregario milite, velut Agathoclesalter, ad summam potentiam ascendit. Hic enim, Philippi Mariae, ex Vice-Comitum familia ultimi, per filiam notham, gener partim vi, partim fraude Ducatu potitus est, Fridericô III. Imperatore, Alphonsô Rege Siciliae, Caroloque Ludovici Ducis Aurelianensis filiô, frustra obnitentibus. Eius successor Ludovicus Stortia, a Ludovico XI. Gall. Rege Ducatu exutus ac in carcere necatus est; sed tredecim post annis, annô videl. 1512. Maximilianus I. Imperator Maximilianum Sfortiam, filium Ludovici, restituit, post triennium a Francisco I. Rege Gall. ad Marignanum victore, denuo eversum. Captus enim a Francisco, in carcereexpiravit. At A. C. 1522. Carolus V. Franciscum Sfortiam restituit, captumque Franciseum Regem A. C. 1525. renuntiare suo iuri coegit: donec ultimô hôc Duce sine liberis exstinctô A. C. 1535. Carolus Imperator Ducatum Mediolanensem, tamquam Imperii feudum, occupavit, atque ad posteros suos, Hispaniae Reges, transmisit. Georg. Hornius Orb. Imper. p. 92. et 151. Ab hoc Maximiliano Helvetii, operae in recuperatione Ducatus A. C. 1512. fortissime navataepraemium acceperunt, A. C. 1513. Praefecturas IV. Italicas seu Transalpinas, quas hocieque possident, videl. Luganensem, Locarneusem, Mendrisianam et Madiae Vallis, de quibus vide suis locis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.